- LAOMEDON
- I.LAOMEDONIli fil. quintus Troianorum Rex, A. M. 2794. qui cum de aedificandis Troiae moenibus cogitaret, Apollini et Neptuno id negotii dedit, pactus mercedem, quam mox exstructis moenibus se illis soluturum iuravit. Verum cum postea iuramenti immemor, mercede eos fraudaret, illi indignatinovam urbem duplici affecêrunt calamitate, Neptuno inundationem, Apolline vero pestem ei immittente. Qua de re cum Laomedon oraculum consuleret, responsum est, aliâ ratione Deos placari non posse, quam si quotannis virgo Troiana, quam sors declarâsset, ceto dilaceranda exponeretur, Verum cum sors post aliquot Annos Hesionem eius filiam prodidisset, et iam scopulo alligata, monstrum exspectaret, Hercules illâc forte iter faciens, liberandam Hesionem eâ conditione recepit, si equos divino semine procreatos. quos habere eum constabat, in praemium sibi traderet. Hunc igitur in modum pactione factâ, Hercules interfectâ belluâ, virginem liberavit. Sed cum Laomedon promissis non staret, indignatus Hercules, collecto undiquaque exercitu, Ilium expugnavit, Laomedontem occidit, Hesionem Telamoni uxorem dedit, quod primus murum conicendisset. Priamum quoque eius fil. captivum abduxit, qui postea auro a vicinis redemptus fuit, ideoque ἀπὸ τοῦ πρίαςθαι, h. e. a redimendo nomen obtinuit. Fabula inde orta, quod ex thesauris, Apollini et Neptuno dicatis, urbem condidit. Regnavit Annos 36. Euseb. in Chron. Ovid. Fast. l. 6. v. 279. et 430. Met. l. 11. v. 201. et 758. Horat. Carm. l. 3. Ode. 3. v. 21.—— Ex quo destituit DeusMercede pactâ Laomedon. ——Virg. Georg. l. 1. v. 502.Laomedonteae luimus periuria Troiae.Idem Aen. l. 4. v. 542.II.LAOMEDONMessenius, turbulentus Demagogus, qui cives suos, coniunctis cum Graecis Siciliae urbibus viribus, Dionysium adoriri agitatnes, in contrarium contione suâ permovit, ut causam suam a ceteris separarent, utpote nullâ a Dionysio iniuriâ lacessiti. Exinde dicto citius omnes Messeniorum copiae dilapsae sunt. Contigit vero hoc Olymp. 95. Anno secundo.III.LAOMEDONSatrapa Syriae et Phoeniciae, post Alex. Mag. Curt. l. 10. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.